monumenta.ch > Ambrosius > 78
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 77 <<<     >>> § 79

§ 78

1 nec tamen quisquam frangi debet, cum audit quia disperdet dominus orbem terrarum, ne forte dicat: esto, nos grauia peccata commisimus: quid deliquit caelum, quid terra, quid mare, ut et illa disperdat? cur perit tam pulcher ornatus?' angusti est animi eiusmodi opinio.
2 ceterum si altius spectes, inuenies hoc esse pro nobis quod putas esse contra nos, iudicabis hoc esse pro mundo quod aduersus mundum arbitraris.
3 non semper stadium refertum est spectatoribus, non semper certaminibus inquietum, non semper concretum puluere, sed quando certamina, tunc populus in spectaculo, luctator in scammate, puluis in stadio.
4 ubi decursa certamina, conuentus soluitur, discedit unusquisque aut uictor ad gratiam aut uictus ad opprobrium.
5 euehit corona uictorem, uictum premit uerecundia, angit iniuria.
6 si quis ergo postea ingrediatur stadium, uideat uacuum celebritatis, dicat agonithetae cur uacet stadium, cur sileant certamina, cur sollemnitas ferietur, respondebit qui agoni praeest: 'oportet requiescere athletas, oportet requiescere spectatores.) qui enim laboris est fructus nisi requies post laborem? similiter et orbis terrarum aliquando soluendus est, ut sit requies fatigatis.